Benedictus
Benedíctus Dóminus, Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ,
et eréxit cornu salútis nobis * in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris * et de manu ómnium qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris * et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso * ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius * in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Lc 1,68-79 · cântico das Laudes