Magnificat
Magníficat * ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Lc 1,46-55 · cântico das Vésperas