Vésperas
Cântico de Maria · 6/9
Cântico de Maria
Antífona
Salve, Regína et Mater misericórdiæ, Patróna Brasíliæ: ad te clamámus, éxsules fílii Hevæ; ad te suspirámus geméntes et flentes. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Apparecída.

Magníficat * ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ,

sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sǽcula.

Repete-se a antífona.