Vésperas
Sl 27 · 3/9
Sl 27(26)
O Senhor é minha luz
Ant.Dóminus illuminátio mea et salus mea.
Dóminus illuminátio mea et salus mea; quem timébo? Dóminus protéctor vitæ meæ; a quo trepidábo?
Cum appropínquant super me maleficiéntes, ut edant carnes meas, qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.
Si consístant advérsum me castra, non timébit cor meum; si exsúrgat advérsum me proélium, in hoc ego sperábo.
Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ, ut vídeam voluptátem Dómini et vísitem templum eius.
Quóniam abscóndet me in tabernáculo suo in die malórum; protéget me in abscóndito tabernáculi sui, in petra exaltábit me.
Et nunc exaltábit caput meum super inimícos meos, qui circúmstant me; et immolábo in tabernáculo eius hóstiam iubilatiónis; cantábo et psalmum dicam Dómino.
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi; miserére mei et exáudi me.
Tibi dixit cor meum: "Quæréntes fáciem meam"; fáciem tuam, Dómine, requíram.
Ne avértas fáciem tuam a me, ne declínes in ira a servo tuo. Adiútor meus esto; ne derelínquas me neque despícias me, Deus salutáris meus.
Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, Dóminus autem assúmpsit me.
Doce me, Dómine, viam tuam et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me, quóniam insurrexérunt in me testes mendáces et efflans violéntiam.
Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.
Exspécta Dóminum, virilíter age, et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Repete-se a antífona.