Vésperas
Sl 11 · 3/9
Sl 11(10)
O Senhor é refúgio
Ant.In Dómino confído.
In Dómino confído. Quómodo dícitis ánimæ meæ: "Transmígra in montem sicut passer"?
Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum; paravérunt sagíttas suas in pháretra, ut sagíttent in obscúro rectos corde.
Si fundaménta destruántur, iustus quid facit?
Dóminus in templo sancto suo; Dóminus in cælo sedes eius. Óculi eius in páuperem respíciunt; pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
Dóminus intérrogat iustum; ímpium autem et diligéntem iniquitátem odit ánima eius.
Pluet super peccatóres láqueos; ignis et sulphur et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit; æquitátem vidébit vultus eius.
Repete-se a antífona.