Vésperas
Sl 114 · 4/9
Sl 114(113A)
Maravilhas do Êxodo
Ant.In éxitu Israel de Ægýpto, allelúia.
Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam, super misericórdia tua et veritáte tua.
Quare dicent gentes: «Ubi est Deus eórum?».
Deus autem noster in cælo; ómnia, quæcúmque vóluit, fecit.
Simulácra géntium argéntum et aurum, ópera mánuum hóminum.
Os habent et non loquéntur, óculos habent et non vidébunt.
Aures habent et non áudient, nares habent et non odorábunt.
Manus habent et non palpábunt, pedes habent et non ambulábunt; non clamábunt in gútture suo.
Símiles illis fiant, qui fáciunt ea, et omnes, qui confídunt in eis.
Domus Israel sperávit in Dómino; adiutórium eórum et scutum eórum est.
Domus Aaron sperávit in Dómino; adiutórium eórum et scutum eórum est.
Qui timent Dóminum speravérunt in Dómino; adiutórium eórum et scutum eórum est.
Dóminus memor fuit nostri et benedícet: benedícet dómui Israel, benedícet dómui Aaron,
benedícet timéntibus Dóminum, pusíllis cum maióribus.
Adíciat Dóminus super vos, super vos et super fílios vestros.
Benedícti vos a Dómino, qui fecit cælum et terram.
Cælum cæli Dómino, terram autem dedit fíliis hóminum.
Non mórtui laudábunt te, Dómine, neque omnes qui descéndunt in siléntium.
Sed nos, qui vívimus, benedícimus Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Repete-se a antífona.