Vésperas
Louvado o nome do Senhor
Ant.Sit nomen Dómini benedíctum.
In éxitu Israel de Ægýpto, domus Iacob de pópulo bárbaro,
facta est Iudǽa sanctificátio eius, Israel potéstas eius.
Mare vidit et fugit, Iordánis convérsus est retrórsum.
Montes exsultavérunt ut aríetes, colles sicut agni óvium.
Quid est tibi, mare, quod fugísti, et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?
Montes, quod exsultástis ut aríetes, et, colles, sicut agni óvium?
A fácie Dómini contremísce, terra, a fácie Dei Iacob,
qui convértit petram in stagna aquárum et sáxulum in fontes aquárum.
Repete-se a antífona.