Vésperas
Louvor à grandeza I
Ant.Exaltábo te, Deus meus Rex.
Lauda, ánima mea, Dóminum. Laudábo Dóminum in vita mea; psallam Deo meo, quámdiu sum.
Nolíte confídere in princípibus, in fílio hóminis, in quo non est salus.
Exíbit spíritus eius, et revertétur in terram suam; in illa die períbunt cogitatiónes eórum.
Beátus, cuius Deus Iacob adiútor eius, spes eius in Dómino Deo ipsíus,
qui fecit cælum et terram, mare et ómnia, quæ in eis sunt; qui custódit veritátem in sǽculum,
facit iudícium iniúriam patiéntibus, dat escam esuriéntibus. Dóminus solvit compedítos;
Dóminus illúminat cæcos. Dóminus érigit incurvos; Dóminus díligit iustos.
Dóminus custódit ádvenas; pupíllum et víduam sústinet et viam peccatórum subvértet.
Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Repete-se a antífona.