Vésperas
Sl 138 · 4/9
Sl 138(137)
Hino de ação de graças
Ant.Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo.
Dómine, probásti me et cognovísti me; tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
Intellexísti cogitatiónes meas de longe; sémitam meam et accúbitum meum investigásti
et omnes vias meas prævidísti.
Quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Dómine, tu nosti omnia.
A tergo et a fronte circumdedísti me et posuísti super me manum tuam.
Mirábilis facta est sciéntia tua ex me; excélsa est, et non possum ad eam.
Quo ibo a spíritu tuo, et quo a fácie tua fúgiam?
Si ascéndero in cælum, tu illic es; si descéndero in inférnum, ades.
Si súmpsero pennas auróræ et habitávero in extrémis maris,
étiam illuc manus tua dedúcet me, et tenébit me déxtera tua.
Et dixi: «Fórsitan ténebræ obtegent me, et nox illuminátio in delíciis meis».
Ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illumínábitur; sicut ténebræ eius, ita et lumen eius.
Quia tu formásti renes meos, contexuísti me in útero matris meæ.
Confitébor tibi, quia terribíliter magnificátus sum; mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
Non sunt abscóndita ossa mea a te, quæ fecísti in occúlto, et substántia mea in inferióribus terræ.
Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur; dies formabúntur, et nemo in eis.
Mihi autem nimis pretiosæ factæ sunt cogitatiónes tuæ, Deus; nimis confortátus est principátus eárum.
Dinumerábo eas, et super arénam multiplicabúntur; exsurréxi et adhuc sum tecum.
Utinam occídas, Deus, peccatóres; viri sánguinum, declináte a me.
Qui dicunt in cogitatióne: «Accípient in vanitáte civitátes tuas».
Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam, et super inimícos tuos tabescébam?
Perfécto ódio óderam illos; inimíci facti sunt mihi.
Proba me, Deus, et scito cor meum; éxamina me et cognósce sémitas meas.
Et vide si via iníqua in me est et deduc me in via ætérna.
Repete-se a antífona.