Vésperas
Vaidade das riquezas II
Ant.Beáti páuperes spíritu.
Hæc via eórum scándalum ipsis, et post eos in ore eórum complácent.
Sicut oves in inférno pósiti sunt; mors depáscet eos. Et dominabúntur eórum iusti in matutíno, et figúra eórum consúmet inférnus de habitatióne sua.
Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi, quia accípiet me.
Ne timúeris cum dives factus fúerit homo et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
quóniam cum interíerit, non sumet ómnia neque descéndet cum eo glória eius.
Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: "Confitebúntur tibi, cum beneféceris ei."
Introíbit usque in generatiónem patrum suórum, qui usque in ætérnum non vidébunt lumen.
Homo, cum in honóre esset, non intéllëxit; comparátus est iuméntis, quæ intéreunt, et símilis factus est illis.
Repete-se a antífona.