Vésperas
Sl 115 · 4/9
Sl 115(113B)
Não a nós, mas ao vosso nome
Ant.Non nobis, Dómine, sed nómini tuo da glóriam.
Crédidi, propter quod locútus sum; ego autem humiliátus sum nimis.
Ego dixi in excéssu meo: «Omnis homo mendax».
Quid retríbuam Dómino pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus; ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ. Dirupísti víncula mea.
Tibi sacrificábo hóstiam laudis et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.
Repete-se a antífona.