Vésperas
Sl 41 · 3/9
Sl 41(40)
Oração do enfermo
Ant.Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
Beátus qui intéllegit super egénum et páuperem; in die mala liberábit eum Dóminus.
Dóminus consérvet eum et vivíficet eum et beátum fáciat eum in terra et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.
Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris eius; univérsum stratum eius versásti in infirmitáte eius.
Ego dixi: "Dómine, miserére mei; sana ánimam meam, quia peccávi tibi."
Inimíci mei dixérunt mala mihi: "Quando moriétur et períbit nomen eius?"
Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur; cor eius congregávit iniquitátem sibi; egrediebátur foras et loquebátur.
In idípsum advérsum me susurrábant omnes, qui me odérant; advérsum me cogitábant mala mihi:
"Verbum iníquum constitúerunt advérsum me: Numquid qui dormit, non adíciet ut resúrgat?"
Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi, qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantátionem.
Tu autem, Dómine, miserére mei et resúscita me, et retríbuam eis.
In hoc cognóvi quóniam voluísti me, quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
Me autem propter innocéntiam suscepísti et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.
Benedíctus Dóminus, Deus Israel, a sǽculo et in sǽculum. Fiat, fiat.
Repete-se a antífona.