Terça
O verdadeiro culto III
Peccatóri autem dixit Deus: "Quare tu enárras iustítias meas et assúmis testaméntum meum per os tuum?
Tu vero odísti disciplínam et proiecísti sermónes meos post te.
Si vidébas furem, currébas cum eo, et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
Os tuum abundávit malítia, et lingua tua concinnábat dolos.
Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum.
Hæc fecísti, et tácui; existimásti me esse tui símilem. Arguam te et státuam contra fáciem tuam.
Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, ne quando rápiam, et non sit qui erípiat.
Qui ímmolat sacrifícium laudis, honoríficat me; et qui órdine gradiétur, osténdam illi salutáre Dei."