Terça
Gosto e vede II
Veníte, fílii, audíte me; timórem Dómini docébo vos.
Quis est homo qui vult vitam, díligit dies vidére bonos?
Cohíbe linguam tuam a malo et lábia tua ne loquántur dolum.
Divérte a malo et fac bonum; inquíre pacem et perséquere eam.
Óculi Dómini super iustos, et aures eius ad clamórem eórum.
Vultus autem Dómini contra faciéntes mala, ut perdat de terra memóriam eórum.
Clamavérunt, et Dóminus exaudívit et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
Iuxta est Dóminus iis qui tribuláto sunt corde, et humíles spíritu salvábit.
Multæ tribulatiónes iustórum, et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
Custódit ómnia ossa eius; unum ex his non conterétur.
Mors peccatórum péssima, et qui odérunt iustum damnabúntur.
Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non damnabúntur omnes qui sperant in eo.