Terça
Gratidão III
Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, et omnis sapiéntia eórum devorátá est.
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum edúxit eos.
Et státuit procéllam in auram, et siluérunt fluctus eius.
Et lætáti sunt, quia siluérunt, et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
Et exáltent eum in ecclésia plebis et in cáthedra seniórum laudent eum.
Pónit flúmina in desértum et exítus aquárum in sitim,
terram fructíferam in salsúginem a malítia inhabitántium in ea.
Pónit desértum in stagna aquárum et terram sine aqua in exítus aquárum.
Et collócet illic esuriéntes, et constítuant civitátem habitatiónis.
Et séminent agros et plantent víneas et fáciant fructum nativitátis.
Et benedícet eis, et multiplicabúntur nimis, et iuménta eórum non minóret.
Et pauci facti sunt et incurváti sunt a tribulatióne malórum et dolóre.
Effúndit contemptiónem super príncipes et errare facit eos in ínvio, ubi non est via.
Et adiúvat páuperem de inópia et ponit sicut oves famílias.
Vidébunt recti et lætabúntur, et omnis iníquitas óppiet os suum.
Quis sápiens et custódiet hæc et intélleget misericórdias Dómini?