Terça
Sl 69,14-22 · 4/6
Sl 69(68),14-22
Paixão II
Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine; tempus benepláciti, Deus, in multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me in veritáte salútis tuæ.
Éripe me de luto, ne infígar; líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum, neque úrgeat super me púteus os suum.
Exáudi me, Dómine, quóniam benigna est misericórdia tua; secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
Et ne abscóndas fáciem tuam a púero tuo; quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
Accéde ad ánimam meam et rédime eam; propter inimícos meos líbera me.
Tu scis oppróbrium meum et confusiónem meam et reveréntiam meam; in conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me.
Oppróbrium fregit cor meum, et desperávi; exspectávi, qui simul contristarétur, et non fuit, et qui consolarétur, et non invéni.
Et dedérunt in escam meam fel et in siti mea potavérunt me acéto.