Terça
Sl 103,14-22 · 5/6
Sl 103(102),14-22
Misericórdia III
quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, recordátus est quóniam pulvis sumus.
Homo, sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorébit.
Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet, et non cognóscet ámplius locum suum.
Misericórdia autem Dómini ab ætérno et usque in ætérnum super timéntes eum, et iustítia illíus in fílios filiórum,
his qui servant testaméntum eius et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
Dóminus in cælo parávit sedem suam, et regnum ipsíus ómnibus dominátur.
Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum eius.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, in omni loco dominatiónis eius. Bénedic, ánima mea, Dómino.