Terça
Sl 74,1-12 · 5/6
Sl 74(73),1-12
Lamento sobre o templo I
Ut quid, Deus, reppulísti in finem; irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
Memor esto congregatiónis tuæ, quam possedísti ab inítio; redemísti virgam hereditátis tuæ, mons Sion, in quo habitásti.
Leva gressus tuos ad ruínas perpétuas: ómnia devastávit inimícus in sanctuário.
Fremuérunt, qui odérunt te, in médio cœtus tui; posuérunt signa sua, signa.
Vidéntur quasi attulérint secúres in condensitáte lignórum.
Et nunc sculptúras eius simul secúribus et ásciis deiécerunt.
Misérunt ignem in sanctuárium tuum; in terra profanavérunt tabernáculum nóminis tui.
Dixérunt in corde suo: "Opprimámus eos simul!"; combussérunt omnes dies festos Dei in terra.
Signa nostra non vidémus; iam non est prophéta, et non est nobíscum, qui sciat usquequo.
Usquequo, Deus, improperábit adversárius; blasphemábit inimícus nomen tuum in finem?
Ut quid avértis manum tuam et déxteram tuam de médio sinu tuo?
Deus autem rex meus ab inítio; operátus est salútes in médio terræ.