Terça
Sl 73,15-28 · 4/6
Sl 73(72),15-28
A sorte do ímpio II
Si dicébam: "Narrábo sic", ecce natiónem filiórum tuórum reprobávi.
Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; labor est in óculis meis,
donec intrem in sanctuárium Dei et intéllegam novíssima eórum.
Verúmtamen in lúbrico posuísti eos; deiecísti eos in ruínam.
Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt, periérunt propter iniquitátem suam!
Velut sómnium surgéntis, Dómine, in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.
Cum exacerba rétur cor meum et renes mei stimuláréntur,
ego insípiens eram et nésciebam; ut iumentum factus sum apud te.
Et ego semper tecum; tenuísti manum déxteram meam.
In consílio tuo dedúces me et póstea in glóriam suscípies me.
Quis enim mihi est in cælo? Et tecum nihil vólui super terram.
Defécit caro mea et cor meum; Deus cordis mei et pars mea, Deus, in ætérnum.
Quia ecce, qui elongántur a te, períbunt; perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
Mihi autem adhærére Deo bonum est; posui in Dómino Deo refúgium meum, ut annúntiem ómnia ópera tua.