Terça
A sorte do ímpio I
Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde!
Mei autem pæne motus sunt pedes, pæne effúsi sunt gressus mei,
quia zelávi super iníquos, pacem peccatórum videns.
Quia non sunt tormenta morti eórum, et firma sunt plaga eórum.
In labóre hóminum non sunt et cum homínibus non flagellántur.
Ídeo circúmdedit eos supérbia; opéruit eos vestiméntum violéntiæ.
Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum; transíerunt in afféctum cordis.
Subsannábunt et loquúntur nequíter; calúmniam in excélso loquúntur.
Posuérunt in cælum os suum, et lingua eórum pertránsit terram.
Ídeo convértit se pópulus eórum hic, et aquæ plénæ inveniúntur in eis.
Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, et si est sciéntia in Excélso?"
Ecce ipsi peccatóres et, abundántes in sǽculo, obtinuérunt divítias.
Ergo sine causa mundávi cor meum et lavi in innocéntia manus meas?
Et fui flagellátus tota die, et castigátio mea in matutínis.