Sexta
Súplica confiante I
In te, Dómine, sperávi; non confúndar in ætérnum; in iustítia tua líbera me.
Inclína ad me aurem tuam, accélera ut éruas me. Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, ut salvum me fácias.
Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu et propter nomen tuum dedúces me et enútries me.
Edúces me de reti, quod abscondérunt mihi, quóniam tu es protéctor meus.
In manus tuas comméndo spíritum meum; redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
Odísti observántes vanitátes supervácuas; ego autem in Dómino sperávi.
Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, quia respexísti humilitátem meam, cognovísti in angústiis ánimam meam
nec conclusísti me in mánibus inimíci; statuísti in loco spatióso pedes meos.