Sexta
Sl 22,13-22 · 4/6
Sl 22(21),13-22
Paixão II
Circumdedérunt me vítuli multi; tauri Basan obsedérunt me.
Aperuérunt super me os suum, leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum, et dispersa sunt ómnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio véntris mei.
Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis; et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes; concílium malignántium obsédit me. Fodérunt manus meas et pedes meos;
dinumerávi ómnia ossa mea. Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me;
divisérunt sibi vestiménta mea et super vestúram meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris; fortitúdo mea, in auxílium meum festína.
Érue a frámea ánimam meam et de manu canis únicam meam.
Salva me ex ore leónis et a córnibus unicórnium humilitátem meam.