Sexta
Sl 102,23-29 · 5/6
Sl 102(101),23-29
Aflição III
Humiliávit in via virtútem meam, abbreviávit dies meos.
Dicam: Deus meus, ne assúmas me in dimídio diérum meórum; in generatiónem et generatiónem anni tui.
Inítio tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; et omnes sicut vestiméntum veteráscent. Sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur;
tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
Fílii servórum tuórum habitábunt, et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur.