Sexta
Aflição I
Non abscóndas fáciem tuam a me; in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam. In quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me,
quia defecérunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut fóculus ardérunt.
Percússum est sicut fenum et áruit cor meum, quia oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei adhǽsit os meum carni meæ.
Símilis factus sum pelicáno solitúdinis, factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
Vigilávi et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, et, qui laudábant me, advérsum me iurábant.
Quia cínerem tamquam panem manducábam et pótum meum cum fletu miscébam,
a fácie indignatiōnis et iræ tuæ, quia élevans allisísti me.
Dies mei sicut umbra declinavérunt, et ego sicut fenum árui.
Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.