Sexta
Gratidão II
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum salvávit eos.
Edúxit eos de ténebris et umbra mortis et víncula eórum disrúpit.
Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum,
quia contrívit portas ǽreas et vectes férreos confrégit.
Stulti propter viam iniquitátis suæ et propter iniustítias suas afflícti sunt.
Omnem escam abomináta est ánima eórum, et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur, et de necessitátibus eórum salvávit eos.
Misit verbum suum et sanávit eos et erípuit eos de intéritu.
Confiteántur Dómino misericórdiæ eius et mirabília eius fíliis hóminum.
Et sacrifícent sacrifícium laudis et annúntient ópera eius in exsultatióne.
Qui descéndunt mare in návibus, faciéntes operatiónem in aquis multis,
ipsi vidérunt ópera Dómini et mirabília eius in profúndo.
Dixit, et surréxit ventus procéllæ, et exaltávit fluctus eius.
Ascéndunt usque ad cælos et descéndunt usque ad abýssos; ánima eórum in malis tabescébat.