Sexta
Sl 105,1-12 · 3/6
Sl 105(104),1-12
Maravilhas I
Confitémini Dómino, invocáte nomen eius; notas fácite in pópulis adinventiónes eius.
Cantáte ei et psállite ei, narráte ómnia mirabília eius.
Gloriámini in nómine sancto eius; lætétur cor quæréntium Dóminum.
Quǽrite Dóminum et virtútem eius; quǽrite fáciem eius semper.
Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, prodigiórum eius et iudiciórum oris eius,
semen Abraham servi eius, fílii Iacob elécti eius.
Ipse Dóminus Deus noster; in univérsa terra iudícia eius.
Memor fuit in sǽculum testaménti sui, verbi, quod mandávit in mille generatiónes,
quod dispósuit ad Abraham, et iuraménti sui ad Isaac.
Et státuit illud Iacob in præcéptum et Israel in testaméntum ætérnum
dicens: «Tibi dabo terram Chánaan, funículum hereditátis vestræ».
Cum essent número brevi, paucíssimi et íncolæ in ea,