Sexta
O guardião de Israel
Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: «In domum Dómini íbimus».
Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, cuius participátio eius in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes in iudícium, sedes super domum David.
Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem et abundántia diligéntibus te.
Fiat pax in virtúte tua et abundántia in túrribus tuis.
Propter fratres meos et próximos meos loquébar: «Pax in te».
Propter domum Dómini Dei nostri quæsívi bona tibi.