Sexta
Fidelidade de Deus IV
Tu vero reppulísti et reiécisti; irátus es advérsus Christum tuum.
Evertísti testaméntum servi tui; profanásti in terra diadéma eius.
Destruxísti omnes sepes eius; posuísti munitiónes eius in formídinem.
Diripuérunt eum omnes transeúntes viam; factus est oppróbrium vicínis suis.
Exaltásti déxteram oppriméntium eum; lætificásti omnes inimícos eius.
Avértisti adiutórium gládii eius et non sublevávisti eum in bello.
Cessáre fecísti splendórem eius et sedem eius in terram collisísti.
Abbreviásti dies iuventútis eius; operuísti eum confusióne.
Usquequo, Dómine, abscónderis in finem? Exardéscet velut ignis ira tua?
Memoráre quæ mea substántia; numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum?
Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem? Erúet ánimam suam de manu inféri?
Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, quas iurásti David in veritáte tua?
Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum; quod continúi in sinu meo, multárum géntium;
quod exproravérunt inimíci tui, Dómine, quod exproravérunt vestigiis Christi tui.
Benedíctus Dóminus in ætérnum. Amen, amen.