Sexta
Sl 82 · 5/6
Sl 82(81)
Deus julga os juízes
Deus stetit in congregatióne deórum; in médio deos iúdicat:
"Usquequo iudicátis iniquitátem et fácies peccatórum súmitis?
Iudicáte egéno et pupíllo; húmilem et páuperem iustificáte.
Erípite páuperem et egénum; de manu peccatórum liberáte.
Nesciérunt neque intellexérunt, in ténebris ámbulant; movéntur ómnia fundaménta terræ.
Ego dixi: Dii estis et fílii Excélsi omnes;
vos autem sicut hómines moriémini et sicut unus de princípibus cadétis."
Surge, Deus, iúdica terram, quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.