Sexta
Deus é juiz
Confitébimur tibi, Deus, confitébimur, et invocábimus nomen tuum; narrábimus mirabília tua.
"Cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
Liquefácta est terra et omnes, qui hábitant in ea; ego firmávi colúmnas eius."
Dixi iníquis: "Nolíte iníque ágere!", et peccatóribus: "Nolíte exaltáre cornu;
nolíte extóllere in altum cornu vestrum, nolíte loqui advérsus Deum iníque."
Quia neque ab oriénte neque ab occidénte neque a desérto exaltátio;
quóniam Deus iudex est: hunc humíliat et hunc éxaltat.
Quia calix in manu Dómini, vini meri plenus mixto; et inclinavit ex hoc in hoc; verúmtamen fæx eius non est exinaníta: bibent omnes peccatóres terræ.
Ego autem annuntiábo in sǽculum; cantábo Deo Iacob.
Et ómnia córnua peccatórum confríngam; et exaltabúntur córnua iusti.