Sexta
Sl 74,13-23 · 3/6
Sl 74(73),13-23
Lamento sobre o templo II
Tu confirmásti in virtúte tua mare; contribulásti cápita dracónum in aquis.
Tu confregísti cápita Levíathan; dedísti eum escam pópulis desérta incolentibus.
Tu dirupísti fontes et torréntes; tu siccásti flúvios perénnium.
Tuus est dies et tua est nox; tu firmásti luminare et solem.
Tu statuísti omnes términos terræ; æstátem et hiémem tu formásti.
Memor esto huius: inimícus improperávit, Dómine, et pópulus insípiens blasphemávit nomen tuum.
Ne tradas béstiis ánimam confiténtis tibi; ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Réspice in testaméntum tuum, quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ, habitáculi violéntiæ.
Ne revertátur húmilis confúsus; pauper et inops laudábunt nomen tuum.
Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam; memor esto impropérii tui, eius quod ab insipiente est, tota die.
Ne obliviscáris vocem inimicórum tuórum; tumúltus eórum, qui odérunt te, ascéndit semper.