Sexta
Sl 52 · 5/6
Sl 52(51)
O juízo dos ímpios
Quid gloriáris in malítia, qui potens es in iniquitáte?
Tota die insídias cógitat lingua tua; sicut novácula acúta fecísti dolum.
Dilexísti malítiam super benignitátem, iniquitátem magis quam loqui æquitátem.
Dilexísti ómnia verba ad devorándum, lingua dolósa.
Proptérea Deus déstruet te in finem; evéllet te et emígrábit te de tabernáculo tuo et radícem tuam de terra vivéntium.
Vidébunt iusti et timébunt et super eum ridébunt:
"Ecce homo, qui non pósuit Deum adiutórem suum, sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum et invaluit in insídiis suis."
Ego autem sicut olíva viréscens in domo Dei; sperávi in misericórdia Dei in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, in conspéctu sanctórum tuórum.