Sexta
Sl 37,35-40 · 5/6
Sl 37(36),35-40
A sorte do justo IV
Vidi ímpium superexaltátum et elevátum sicut cedros Líbani.
Et transívi, et ecce non erat; et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius.
Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
Prævaricatóres autem disperíbunt simul; relíquiæ impiórum interíbunt.
Salus autem iustórum a Dómino, et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, quia speravérunt in eo.