Sexta
Sl 37,25-34 · 4/6
Sl 37(36),25-34
A sorte do justo III
Iúnior fui etenim sénui, et non vidi iustum derelíctum nec semen eius quærens panem.
Tota die miserétur et cómmodat, et semen illíus in benedictióne erit.
Divérte a malo et fac bonum, et inhábita in sǽculum sǽculi,
quia Dóminus amat iudícium et non derelínquet sanctos suos. In ætérnum conservabúntur; semen autem impiórum períbit.
Iusti hereditábunt terram et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Os iusti meditábitur sapiéntiam, et lingua eius loquétur iudícium.
Lex Dei eius in corde ipsíus; non supplantabúntur gressus eius.
Consíderát peccátor iustum et quærit mortificáre eum.
Dóminus non derelínquet eum in mánibus eius nec damnábit eum, cum iudicábitur.
Exspécta Dóminum et custódi viam eius, et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; cum peribúnt peccatóres, vidébis.