Sexta
A sorte do justo II
Machinábitur peccátor advérsus iustum et frémet contra eum déntibus suis.
Dóminus autem irridébit eum, quóniam próspicit quod véniet dies eius.
Gládium evaginávërunt peccatóres, intendérunt arcum suum, ut déiciant páuperem et ínopem, ut trucídent rectos via.
Gládius eórum intret in corda ipsórum, et arcus eórum confringátur.
Mélius est módicum iusto super divítias peccatórum multas,
quóniam bráchia peccatórum conteréntur; confírmat autem iustos Dóminus.
Novit Dóminus dies immaculatórum, et heréditas eórum in ætérnum erit.
Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur.
Quia peccatóres períbunt; inimíci vero Dómini, sicut glória pascuórum, defícient, in fumo defícient.
Mutuábitur peccátor et non solvet; iustus autem miserétur et tríbuet.
Quia qui benedícti fúerint ab eo, hereditábunt terram; qui autem maledícti, disperíbunt.
A Dómino gressus hóminis dirigúntur, et viam eius volet.
Cum cecíderit, non collidétur, quia Dóminus suppónit manum suam.