Nona
Sl 44,18-27 · 5/6
Sl 44(43),18-27
Lamento III
Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te et iníque non égimus in testaménto tuo.
Et non recéssit retro cor nostrum, et non declinavérunt gressus nostri a sémita tua,
quóniam deiecísti nos in loco dracónum et operuísti nos umbra mortis.
Si oblíti sumus nomen Dei nostri et si expándimus manus nostras ad deum aliénum,
nonne Deus requiret istud? Ipse enim novit abscóndita cordis.
Quóniam propter te mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? Evígila et ne repéllas in finem!
Quare fáciem tuam avértis? Oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra; adhǽsit in terra venter noster.
Exsúrge, Dómine, ádiuva nos et rédime nos propter misericórdiam tuam.