Nona
Da nobis, quǽsumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia eius natalítia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Christum.
Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Amen.