Nona
Sl 55,2-15 · 5/6
Sl 55(54),2-15
Traição do amigo
Exáudi, Deus, oratiónem meam et ne abscónderis a deprecatióne mea;
inténde mihi et exáudi me. Contristátus sum in exercitatióne mea et conturbátus sum
a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris, quóniam declinavérunt super me iniquitátem et in ira molésti erant mihi.
Cor meum contrémuuit in me, et formídines mortis cecidérunt super me.
Timor et tremor venérunt super me, et contéxit me ténebra.
Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo et requiéscam?
Ecce elongávi fúgiens et mansi in solitúdine.
Exspectábam eum, qui salvum me fáceret a pusillánimo spíritu et tempestáte."
Prǽcípita, Dómine, divíde linguas eórum, quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
Die ac nocte circumdant eam super muros eius; iníquitas et labor in médio eius,
insídiæ in médio eius, et non defécit de platéis eius usúra et dolus.
Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique; et si is, qui óderat me, super me magna locútus fuísset, abscondíssem me útique ab eo.
Tu vero, homo ánimæ meæ, dux meus et notus meus,
qui simul mecum dulces capiébas cibos; in domo Dei ambulávimus in consénsu.