Nona
Sl 25,12-22 · 4/6
Sl 25(24),12-22
Esperança no Senhor
Quis est homo qui timet Dóminum? Docébit eum viam quam éligat.
Ánima eius in bonis demorábitur, et semen eius hereditábit terram.
Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum, et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
Óculi mei semper ad Dóminum, quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
Réspice in me et miserére mei, quia únicus et pauper sum ego.
Tribulatiónes cordis mei dilatátæ sunt; de necessitátibus meis érue me.
Vide afflictiónem meam et labórem meum et dimítte univérsa delícta mea.
Réspice inimícos meos, quóniam multiplicáti sunt et ódio iníquo odérunt me.
Custódi ánimam meam et érue me; non erubéscam, quóniam sperávi in te.
Innocéntes et recti adhæsérunt mihi, quia exspectávi te.
Rédime, Deus, Israël ex ómnibus tribulatiónibus suis.