Nona
Sl 25,1-11 · 3/6
Sl 25(24),1-11
Súplica confiante
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam.
Deus meus, in te confído, non erubéscam; neque irrídeant me inimíci mei.
Étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur; confundántur insidántes frustra.
Vias tuas, Dómine, notas fac mihi et sémitas tuas édoce me.
Dírige me in veritáte tua et doce me, quia tu es Deus salútis meæ, et te exspectávi tota die.
Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt.
Delícta iuventútis meæ et ignorántias meas ne memíneris; secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu, propter bonitátem tuam, Dómine.
Bonus et rectus Dóminus; propter hoc peccatóres docébit viam.
Díriget mansuétos in iudício et docébit mites vias suas.
Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas his, qui custódiunt testaméntum eius et testimónia eius.
Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo; multum est enim.