Nona
Sl 76 · 4/6
Sl 76(75)
Hino ao vencedor
Notus in Iudǽa Deus; in Israël magnum nomen eius.
Et factus est in Salem tabernáculum eius, et habitátio eius in Sion.
Ibi confrégit potentátes arcus, scutum et gládium et bellum.
Illústris tu magnificéntia a móntibus prǽdæ.
Spoliáti sunt fortes corde, dormiérunt somnum suum, et nihil invenérunt omnes viri divitárum mánibus suis.
Ab increpatióne tua, Deus Iacob, sopítus est et currus et equus.
Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? Ex tunc ira tua.
De cælo audítam fecísti senténtiam; terra tímuit et quiévit,
cum exsúrgeret in iudícium Deus, ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
Quóniam ira hóminis confitébitur tibi, relíquiis iræ accingéris.
Vovéte et réddite Dómino Deo vestro; omnes, qui in circúitu eius sunt, áfferent múnera Terríbili.
Qui áuferet spíritum ducum; terríbili apud reges terræ.