Nona
O nosso auxílio
Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion; non commovébitur, in ætérnum manebit, qui hábitat in Ierúsalem.
Montes in circúitu eius, et Dóminus in circúitu pópuli sui ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Quia non relínquet virgam peccatórum super sortem iustórum, ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas.
Bénefac, Dómine, bonis et rectis corde.
Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. Pax super Israel.