Nona
Convite ao louvor
Veníte, exsultémus Dómino; iubilémus Deo salutári nostro.
Præoccupémus fáciem eius in confessióne et in psalmis iubilémus ei,
quóniam Deus magnus Dóminus et Rex magnus super omnes deos.
Quia in manu eius sunt profúnda terræ, et altitúdines móntium eius sunt;
quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formavérunt.
Veníte, adorémus et procidámus et genuflectámus ante Dóminum, qui fecit nos,
quia ipse est Deus noster, et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.
Hódie si vocem eius audiéritis: «Nolíte obduráre corda vestra sicut in Meríba, secúndum diem Massa in desérto,
ubi tentavérunt me patres vestri: probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.
Quadragínta annis offense fui generatióni illi et dixi: Pópulus errans corde est isti, et isti non cognovérunt vias meas,
quibus iurávi in ira mea: Non introíbunt in réquiem meam».