Nona
Sl 79 · 3/6
Sl 79(78)
Lamento sobre Jerusalém
Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam; polluérunt templum sanctum tuum; posuérunt Ierúsalem in pomórum custódiam.
Posuérunt morticína servórum tuórum escas volatílibus cæli, carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem, et non erat qui sepelíret.
Facti sumus oppróbrium vicínis nostris, subsannátio et derisio his, qui in circúitu nostro sunt.
Usquequo, Dómine, irascéris in finem? Accendétur velut ignis zelus tuus?
Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt, et in regna, quæ nomen tuum non invocavérunt,
quia devorávit Iacob et locum eius desolavérunt.
Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum; cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis.
Ádiuva nos, Deus salutáris noster, propter glóriam nóminis tui; et líbera nos et propítius esto peccátis nostris propter nomen tuum.
Ne forte dicant in géntibus: "Ubi est Deus eórum?"; innotéscat in natiónibus coram óculis nostris ultio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est.
Introéat in conspéctu tuo gémitus compeditórum; secúndum magnitúdinem bráchii tui consérva fílios mortis.
Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum; impropérium ipsórum, quod exproravérunt tibi, Dómine.
Nos autem pópulus tuus et oves páscuæ tuæ confitébimur tibi in sǽculum; in generatiónem et generatiónem annuntiábimus laudem tuam.