Nona
As lições da história III
In ómnibus his peccavérunt adhuc et non credidérunt mirabílibus eius.
Et consúmpsit in vanitáte dies eórum et annos eórum in festinatióne.
Cum occíderet eos, quærébant eum et revertebántur et dilúculo veniébant ad eum.
Et remorátii sunt quia Deus adiútor eórum est et Deus excélsus redémptor eórum est.
Et decepiérunt eum in ore suo et lingua sua mentíti sunt ei.
Cor autem eórum non erat rectum cum eo, nec fidéles hábiti sunt in testaménto eius.
Ipse autem est miséricors et propitiábitur peccátis et non dispérdet; et abundávit, ut avérteret iram suam, et non accéndit omnem iram suam.
Et recordátus est quia caro sunt, spíritus vadens et non rédiens.