Nona
Sl 78,17-31 · 4/6
Sl 78(77),17-31
As lições da história II
Et apposuérunt adhuc peccáre ei; provocavérunt Excélsum in siccitáte.
Et tentavérunt Deum in córdibus suis, ut péterent escas ánimæ suæ.
Et locúti sunt contra Deum; dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, et torréntes inundavérunt. Numquid et panem póterit dare aut paráre mensam pópulo suo?"
Ídeo audívit Dóminus et distúlit; et ignis accénsus est in Iacob, et ira ascéndit in Israël,
quia non credidérunt in Deum nec speravérunt in salutári eius.
Et mandávit núbibus désuper et iánuas cæli apéruit
et pluit illis manna ad manducándum et panem cæli dedit eis.
Panem angelórum manducávit homo; cibária misit eis in abundántiam.
Tránstulit austrum de cælo et indúxit in virtúte sua áfricum.
Et pluit super eos sicut púlverem carnes et sicut arénam maris volatília pennáta.
Et cecidérunt in médio castrórum eórum, circa tabernácula eórum.
Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis;
nondum recessérunt a desidério suo, adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,
et ira Dei ascéndit super eos et occídit pínguiores eórum et eléctos Israël prostávit.