Nona
Sl 78,1-16 · 3/6
Sl 78(77),1-16
As lições da história I
Atténdite, pópule meus, legem meam; inclináte aurem vestram in verba oris mei.
Apériam in parábolis os meum; loquar propositiónes ab inítio.
Quanta audívimus et cognóvimus ea, et patres nostri narravérunt nobis.
Non abscondémus a fíliis eórum, generatióni últimæ narrántes laudes Dómini et virtútes eius et mirabília, quæ fecit.
Et suscitávit testimónium in Iacob et legem pósuit in Israël, quanta mandávit pátribus nostris nota fácere fíliis suis,
ut cognóscat generátio áltera, fílii qui nascéntur; et exsúrgent et narrábunt fíliis suis,
ut ponant in Deo spem suam et non obliviscántur óperum Dei, et mandáta eius custódiant;
et non fiant sicut patres eórum, generátio prava et rebéllis, generátio, quæ non diréxit cor suum et non est créditus cum Deo spíritus eius.
Fílii Éphraim, intendéntes arcum et mittentes, convérsi sunt in die belli.
Non custodiérunt testaméntum Dei et in lege eius noluérunt ambuláre.
Et oblíti sunt operatiónum eius et mirabilium eius, quæ osténdit eis.
Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti, in campo Táneos.
Intérrupit mare et perdúxit eos et státuit aquas quasi in utre.
Et deduxit eos in nube diéi et tota nocte in illuminatióne ignis.
Scidit petras in desérto et adaquávit eos velut in abýssis multis.
Et edúxit rivos de petra et dedúxit tamquam flúmina aquas.