Nona
Sl 62 · 4/6
Sl 62(61)
Só em Deus
Nonne Deo subiécta erit ánima mea? Ab ipso enim salutáre meum.
Étenim ipse est Deus meus et salutáre meum, suscéptor meus; non movébor ámplius.
Quoúsque irrúitis in hóminem? Interfícitis univérsi vos tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
Verúmtamen de sublimitáte eius cogitavérunt deícere; delectántur mendáciis; ore suo benedicébant et corde suo maledicébant.
Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea, quóniam ab ipso est patiéntia mea.
Étenim ipse est Deus meus et salutáre meum, suscéptor meus; non movébor.
In Deo salutáre meum et glória mea; Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est.
Speráte in eo, omnis congregátio pópuli; effúndite coram illo corda vestra; Deus refúgium nobis.
Verúmtamen vanitas fílii hóminum, mendácium fílii viri; in statéris ipsi ascéndunt, simul ipsi de vanitáte.
Nolíte speráre in calúmnia et in rapína nolíte vani fíeri; divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
Semel locútus est Deus; duo hæc audívi: quia potéstas Dei est,
et tibi, Dómine, misericórdia, quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.