Nona
Oração do perseguido II
Prǽcípita, Dómine, divíde linguas eórum, quóniam vidi violéntiam et contentiónem in civitáte.
Die ac nocte circumdant eam super muros eius; iníquitas et labor in médio eius,
insídiæ in médio eius, et non defécit de platéis eius usúra et dolus.
Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique; et si is, qui óderat me, super me magna locútus fuísset, abscondíssem me útique ab eo.
Tu vero, homo ánimæ meæ, dux meus et notus meus,
qui simul mecum dulces capiébas cibos; in domo Dei ambulávimus in consénsu.
Ego autem ad Deum clamávi, et Dóminus salvávit me.
Véspere et mane et merídie narrábam et geméba, et exáudiet vocem meam.
Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui appropiántur mihi, quóniam inter multos erant mecum.
Exáudiet Deus et humiliábit illos, qui est ante sǽcula, quia non est illis commutátio, et non timuérunt Deum.
Exténdit manum suam in retribuéndo; contaminávit testaméntum suum.
Leniéres butýro verba oris eius, et bellum cor eius; mollióres óleo sermónes eius, et ipsi sunt strícti gládii.
Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet; non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.
Tu vero, Deus, dedúces eos in púteum intéritus; viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos. Ego autem sperábo in te.