Nona
Sl 38,10-17 · 4/6
Sl 38(37),10-17
Oração do enfermo II
Dómine, ante te omne desidérium meum, et gémitus meus a te non est abscónditus.
Cor meum conturbátum est; derelíquit me virtus mea, et lumen oculórum meórum et ipsum non est mecum.
Amíci mei et próximi mei e contra plagam meam stant, et qui iuxta me erant de longe stetérunt.
Et vim faciébant qui quærébant ánimam meam, et qui quærébant mala mihi locúti sunt vanitátes et dolos tota die meditabántur.
Ego autem tamquam surdus non audiébam et sicut mutus non apériens os suum.
Et factus sum sicut homo non áudiens et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi; tu exáudies, Dómine Deus meus.
Quia dixi: "Ne quando supergáudeant mihi"; cum lábat pes meus, super me magna locúti sunt.